Latin
304.5 to 304.8
Conrad Gessner, De chirurgia 304.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim ab re Galenus causam auertendae sanguinis effusio nis considerans nos cautos reddidit, cùm diceret, paucam, &per uices sanguinem mittendum esse, ne uirtus imminuatur, quę sua sponte propter continuam expirationem resoluitur, quinimò ad necem perducit. Qua ratione plumbeus globulus quandoque diu sine noxa in corpore retentus sit. CAP. V. IRABILE quidem &uisu &auditu est plumbeum globulum quan doque in corpore sine noxa diutissimè detineri. Cùm de alijs exter nis rebus, neque in eodem genere uulnerum, neque in alijs haudquaquam contingat. Etenim cùm sagitta, aut ossis frustillum, quineti am pilus ita permanserit, miseris modis (nisi extrahatur) hominem torquet. Quod profectò secus esset arbitrandum, ac potissimùm de osse &pilo cùm partes cor poris sint, &suapte natura siccissimae, &si putrescendum aptum nutrimentum habeant. Plumbum uerò res extranea, &humidae naturae. Sicca enim minus putrefiunt, diutiusque conseruantur, secus humida, quae facilius corrumpuntur. Veruntamen in qualibet ferè corporis parte plumbea pila ita sine laesione, ac di utissimè detinetur, perinde ac si corporis portiuncula sit eadem natura fabrica ta. Quod ego ipse hisce oculis saepius uidi, cùm quandoque per uiginti iam annos ita retentam extraxerim. Cuius rei causam ut diligenter perscrutemur, quid de natura plumbi authores senserint, exactius inuestigandum est. Galenus itaque refrigerantem uim habere scribit. Nec solum humidae substantiae multum, sed aëriae, at terrestris parum. Quod autem humida substantia in plumbo sit à frigo re congelata, celeris eius eliquatio, cum igni appropinquat, argumento est. Quod autem &aëreum sit, indicium est id solum, ex his, quae scimus, augeri tum quan titate, tum pondere, si in infimis domorum partibus asseruetur. Auicenna, frigidum &humidum in secundo gradu esse dicit, &in eo aëream, &terrenam uim, nec multam tamen, Guido à Cauliaco recentiorum princeps idem asserit, occultam habere ac mirabilem resolutionem adijciens.