# De chirurgia 304

Conrad Gessner, De chirurgia, ALFONSI FERRII NEAPO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/304
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/304

ALFONSI FERRII NEAPO LITANI, ARTIVM ET MEDICINAE DOCTORIS, De Sclopeti, ac similium Tormentorum puluere Corollarium. VDIO QVOSDAM ESSE, NEC MEDICAE ei imperitos homines, quibus multò aliter quàm à nobis scriptum est, de Sclopeti, siue Archibusi, ac cęterorum similium tormentorum puluere uideatur: scilicet non modò non habere uenenum, sed etiam ueneni remedium interdum esse salutare: idque nonnullis, atque his potissimum rationibus probare nituntur, nullum compositum (inquiunt) ex simplicibus non uenenatis uenenatum est. Sed hic puluis est huiusmodi, igitur nec is uenenatus est. Quando uires simplicium, ubi commistae sunt, inter se confringuntur: nam quod est remissè calidum, intensum calorem non auget, sed frangit potius ac remittit. Quamobrem nitrum, cùm sulphure natura remissius sit, illud debilitat: quòd agit & carbo sua frigida ui. Nitrum insuper extrinsecus impositum, non modò ueneno non inficit, sed putredinibus, corruptionibus, corrosionibusque resistit: ut in gangraenis uidere licet: proprium enim aridi medicamenti est à putredine conseruare: idcirco nonnulli nitrum in morbis curandis, etiam in pestilentibus contra uenenum adhibent, nec substantiam modò, sed eius etiam oleum. sulphur item persaepe medicamentum est, ita ut nonnulllis uenenis occurrat (authore Galeno) oleoque eius tam foris, quàm intus tutissimè utimur.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
