# De chirurgia 305.1-5

Conrad Gessner, De chirurgia, 305.1 to 305.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/305.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/305.1

Quid de ueneno igitur pulu ris dubitandum est? caeterùm non esse uenenatum milites etiam ipsi ostendunt, qui recentia uulnera, cum alijs careant medicamentis, eo replent, non modò sine noxa ulla, sed ita etiam curatu reddunt faciliora. sed fac etiam illum (inquiunt) esse uenenatum: uenenata omnia igni corriguntur, destruunturque potiùs, ac resoluuntur. Puluis itaque is, quamuis uenenum haberet, igni tamen correptus illud uulneribus afferre non potest. Quid refert igitur initio uenenatus sit nec ne? Haec atque alia eiusdem generis in medium afferunt, quae refutari posse demonstrabimus. Dicimus itaque primùm, compositorum aliam esse ac simpli cium uim, atque huius pulueris potissimùm: cuius effectus simplicium facultatibus haud proportionantur. uulnera enim fermè omnia, quae Sclopetis, siue Archibusis infliguntur, pessimè afficiunt aegros, abscedunt, corrumpuntur, putrescunt, febremque mouent acrius, quàm ulla alia uulnera, adeò ut medicamentis non facilè uincantur. Quare dicendum uidetur, non id accidere propter exuberantem sulphuris calorem, uel siccitatem nitri, uel carbonum, quae singula hoc per se facere non possunt, sed quia ea est pulueris natura ac maligni tas. Qui sanè puluis praeter simplicium suorum facultates admirabiles quosdam: alios uenenatos, fulgurum modo, parit effectus, ut cùm in alijs, tum in Vinglendranda Hispano Duce in Pannonia uidere licuit. Cuius cùm ferreum thoracem ab archibuso pilula immissa tantùm percussisset, nullo tamen relicto uestigio, non modò omnia indumenta penetrarat, sed & cutem, & carnem laeserat, impressa adustionis nota, ad uolae manus magnitudinem, crustaque facta quàm in caeteris adustionibus altiore. Sed quid de Christophoro Ario Hispano dicam, maximo bellica uirtute uiro? is cùm in Campania honoratè stipendia mereretur, non à colubrina iacto globo, sed globi uiolento uirulentoque strepitu brachium illaesa cute ita fregit, ut ossa intus partim perfracta, partim admodum luxata inuenirentur. Curauimus tamen ipsi, ac coelesti fauore sanauimus, meritoque praemio pro tanta re, dignoque uiro non minùs liberali quàm generoso ac forti donati sumus. Illud postremò, nullo modo est à me silentio inuoluendum: quod militi in obsidione Landresi (ut uocatur uulgo) Galliae urbis accidit, qui cùm bene calceato pede pilam à colubrina tum immissam calcâsset, tam malè confestim ab ardenti ueneno non modò pes, sed & crus & corpus totum affectum est, ut nihil iuuantibus medicamentis maximo cum cruciatu uitam finierit. Quod quidem certè sine maxima ueneni ui fieri non potuit.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
