# De chirurgia 306

Conrad Gessner, De chirurgia, ALFONSI FERRII NEAPO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/306
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/306

Cernicis Vesicae Examinatio. CAP. I. Artes, quae in superficie constitutae sunt, unà cum affectuum suorum specie, facilè (ut inquit Galenus) sensibus deprehenduntur. Quae ue rò in imò corpore latent, exercitate cogitationis uirum desiderant, cum in actionibus, & utilitatibus partium, tum uel maximè in ea, quae haec praecedit corporum dissectione, anatomen Graeci dicunt. Quippe haec (ut ille ipse ait) docuit nos cum alia permulta, tum cuiuslibet partis essentiae proprietatem. Eius ergo beneficio praeter Philosophi, & Galeni authoritatem, ceruicem uesicae neruosam esse apertè cognoscimus, in interioribus praecipuè par tibus, ac uesicae propinquis, neruis scilicet à uertebris caudae uenientibus, tum protensis ad uirile membrum, uesicam, & musculum ani. Carnosa item ceruix apparet, cùm ultrà progreditur, carnoso scilicet musculo fabricata. Cuius munus est, eam claudere, & aperire, atque ita urinam retinere, atque expellere mira quadam reflexione ad postremam usque glandem, per quam procedit iter urinae. Ob longa insuper, rugosa, ac tortuosa est duobus, tribusue anfractibus. Quapropter perrarò tota lotio emundatur. Ceruici item uesicae caro glandulosa muscu lo uicina adnata est, quae, ueluti suffocatorium, ac constrictorium quoddam, existere uidetur, exitum urinae, à uesica undequaque prohibens, uasorumque spermaticorum ora circuiens, nisi cùm urinę mittendę uoluntas est. Tunc enim emollitur musculus, laxaturque, ut ea liberè egrediatur, atque urinarius meatus ab adiacentibus carnibus liberè relinquitur. Vesicae proinde ceruix carnosior redditur, quò magis glandem uersus protensa est, tum spissior, tum crassior ob musculosam substantiam. Ad haec foramen (magnum canalem nuncupant) uri nę, & genitali semini commune est, genitali quidem semini per duo foramina in extremis seminalibus uasis. Verum in ceruicis extrema parte, & ubi fistula, uel canalis incipit, circumuolutio quaedam sinuosa est, in quasi quid aquei humoris, aut rei extraneae est, coaceruatur, ac retinetur, neque ab aquosa numiditate tota detergitur atque exiccatur. Extrinsecus autem ceruix uesicae mira quadam satura, ac uenosa peritonaeo (foemen Latinè dicunt) fabricata est. unde membrum initium assumere uidetur, multis quidem tendinosis ligamentis à pectinis osse productis, ac neruis ab occipite orientibus: quamobrem & ad sentiendum, & ad extendendum facilis est. Caeterùm uenis & arterijs constat, in quibus tumen tes spiritus inclusi coli extendendo deseruiunt. Sed, ut ad musculum ceruicis re uertamur, scire licet, illum, instrumentum esse (ut inquit Galenus) cuius opus ab electione exiccatur, imperiumque uoluntatis nostrae imitatur, utpote qui ambiens ceruicem uesicae, eam ita exactè stringit, ut nihil humoris ex uesica in meatum ingredi possit. Atque similem quoque & actionem, & utilitatem habet musculus, qui recti intestini partem extremam ambit. Proinde ipsis resolutis, neque urinam uesica, neque stercora aluus retinere potest. Sed praeter uoluntatem paucis omnino interuallis utraque excernuntur, urinae ergo emissio fit, tum propter coaceruationem eius in uesica, tum etiam propter musculi concessionem, ut & Rasis asserere uidetur. Quid per Carunculam, siue Callum intelligendum sit.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
