# De chirurgia 308

Conrad Gessner, De chirurgia, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/308
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/308

Quod fit per sanguinis emissionem, per syruporum pharmacorumque exhibitionem, prout humoris, uel morbi recentis uel ueteris ratio, uel necessitas postularit, ac praesertim in gallico affectu, in quo multò accuratiùs agendum est, ne quid mali symptomatis superueniat, ut febris, ut rigor, ut humorum defluxio ad uesicam, testes, membrum. Quae saepissimè ob id intumescere, ac suppurare pessimè consueuerunt: quinetiam frequentissimè emoriuntur, adeò ut nulla sit salutis spes, curationisque remedium: quamobrem ita corpus debita euacuatione, ac sanguinis detractione praeparandum est, ut de noua humorum effluxione dubitandum non sit. Quinetiam ad omnem suspitionem tollendam, ne quid rursus ingeneretur coacerueturque, sanè multum profuerit ligni sancti decoctum eo modo ac serie, quam morbi et aegrotantis natura exposcere uidetur praeparatum. Qua de re in eo libro, quem de eius ligni multiplici medicina conscripsimus, satis accuratè à nobis dictum est. Nec quicquam prohibet (si pręcedente curatione opus sit) aluum rursus leniri, atque inflammatos humores refrigerari, mannae scilicet, cassię, tamarindorum, catholici, aut alterius generis soluentibus potionibus: ac potissimùm polypodij ex nostra descriptione, quod saepenumero aegris salutare experti sumus. Quo anni tempore praestet curatio.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
