Latin
309.5 to 309.8
Conrad Gessner, De chirurgia 309.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
quapropter imbecillioribus medicamentis non sufficientibus, ad ualentiora recurrendum est. Itaque cum carni ea minuendae propter ob callescentem eius duritiem satis esse non uidebuntur, ad eam pugnandam ac dissoluendam argalia, uel specillo benè perforantibus, &incidentibus, ut facilius penetrare possint, opus peragendum est. nec est cur sanguinis effusionem per haec instrumenta timeamus, saluberrima enim ea est, dummodò ex caruncula ipsa (nec aliter) effun datur: quod ipsum modico negotio cognosceretur, nobis facilè sentientibus immissam argaliam, uel specillum repugnante caruncula impediri. quinimò tum Chirurgicum opus prosperè succedit. Vidimus enim complures sola specilli, uel argaliae ope curari, cum innatam illam carunculam penetrarent. Vrina enim tum egrediens suaptè abstergendi atque exiccandi ui, sine ullo alio artis praesidio sanare potest. quòd si ob morbi malignitatem, assequi non possumus, ad ua lentiora (ut suprà dixi) remedia confugiendum est. Id fiet, si ex uiuae calcis, arsenici rubri, quę in aceto diem macerando, praepararis, singulorum dimidia drachma &cum cęrati de mucillaginibus semuncia medicamen conficiatur. Tutissimum uerò illud Alexandri Graeci medicamentum, atque omni ex parte saluberrimum, quod fit ex uitrioli romani, auripigmenti, aluminis rochae, aeruginis rasae, quę aceto albo acerrimo per triduum emaceraris, in soleque exiccaris, singulorum drachma una, caerati ex caerussa uncijs duabus, quae lento igne ferueant, exinde praedictorum pulueres misceantur, &ex his factum caeratum in usum seruetur. Aliud praeterea tutissimum, ualentissimumque medicamentum est, quod fit ex prę cipitati (ut uocant) drachmis duabus, emplastri cerussae semuncia. Aut ex zimat (quod dicunt) floris aeris singulorum drachma una, quae aceto atque aqua ro sacea quatuor &uiginti horarum spatio macerata, atque exiccata in sole, &emplastri cerussae uncia adiecta usui seruanda sunt. Aut fiat ex aquę, qua dissoluun tur metalla (fortem uocant) drachmis duabus, caerati cerussae uncia una, &lento igne caeratum fiat. aut ex aluminis combusti, aeruginis rasae combustae, chalcanthi uel (ut uocant) uitrioli combusti, singulorum semidrachma cum caerati de mucillaginibus, seruenturque in usum: ut suprà dictum est. Qua ratione internae partes exulceratae atque inflammatae curentur post carunculae diminutionem.