# De chirurgia 310.12-13

Conrad Gessner, De chirurgia, 310.12 to 310.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/310.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/310.12

In morbi au tem incremento, & statu lenimentum fiat cum olei chamaemelini, amygdalini, rosacei, myrtei aequis portionibus. Imponatur emplastrum ex florum chamomillae, & meliloti singulorum uncia, farinae foeni graeci, & fabaceae, singularum uncijs tribus, sepi caprini uncijs quatuor, cum rosarum, & chamomillae decocto: cum ab igne remouebitur, additis uitellis ouorum tribus. Aut ex farinę triticeae, & foeni graeci singularum selibra. Axungiae gallinae, olei uiolacei singulorum uncijs quatuor cum uino albo. aut in incremento, statu, & declinatione ex pulpę passarum uuarum, fabaceae farinae, ciceris, & lentium singularum uncia, cumini semuncia, olei liliorum coelestium, sapae, singulorum selibra. In sola autem declinatione fiat ex diaquilon minore, diapalmae, singulorum sescuncia, ursinę axungiae drachmis tribus. Quod emplastrum quarto quoque die imponendum est. quòd si abscessus maturescere incipiat, arte adiuuetur, incidatur & curetur ut fieri consueuit. Cùm autem frigidi humoris peccantis indicium est, in scroto abscedente, optimum remedium tota curatione est emplastrum ex triticeis furfurib.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
