Latin
CAPVT X
Conrad Gessner, De chirurgia 311
Unproofread scanNot analysed yet
in tenuiorem puluerem redactis, libra una uiui sulphuris semuncia, ammoniaci aceto dissoluti uncijs duabus, oxymellis simplicis, quantum satis est, quod cali dum imponatur. Aut ex arentium rosarum, millefolij, stercoris caprini ęqua por tione cum uino albo. Aut lenimentum à principio ad finem ex cimolia aceto dissoluta. Aut ex lithargyrij aurei, plumbi usti, olibani, mastiches, colophoniae assae foetidae, aloes, singulorum semuncia, cum oleo &aceto rosaceis: &in mor tario plumbeo agitatis: quibus bis in die abscedentia loca illinantur: aut fiat ex furfuribus decoctis ex uino: aut ex semine lini cum uino: aut foueatur locus bis die spongijs hoc decocto madentibus, &parum expressis, scilicet seminis foeniculi, apij, petroselini, cari, dauci, anisi, cymini singulorum uncia cum uino albo, ferueant ut ex more artis fieri consueuit. Illud autem diligenter animaduer tendum, ac prae oculis semper habendum est, ne suppuratio abscessus distrahatur, &relinquatur sanies. Quinimò ante absolutum humorum concursum, &per fectam curationem incidatur, ne scrotum ac testiculi emoriantur. Quod sanè breui tempore fit, nisi diligenter prouideatur. Quòd si tamen contingat, ad cor rupti amputationem (ne pars syncera trahatur) deueniendum est. Qua ratione sanati conseruentur.