# De chirurgia 312.5-2-6

Conrad Gessner, De chirurgia, 312.5 to 312.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/312.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/312.5-2

Quamuis bona pars Medicorum causam phlegmones uulnerum in corporis cacochymiam referunt, Damocrates tamen (me iudice) rectius in dolorem refert, qui ex musculorum neruis & tendinibus uulneratis oboritur circa articulos, sensus & arbitrarij motus organa: quae cum ferè nulla carne sint cooperta, acutius sentiunt, & ob id maniori dolore, quàm epigastrij musculi carnosi affliguntur: qui uelut cucurbitula omnifariam humorum alluuiem ad uulnus pellicit, quo tandem uulnus intumescens, tertio, aut plurimum quinto die phlegmanne & alijs symptomatibus cor ripitur. Ob id Hipp. li. 4. de Morbis inquit: Vicera si curentur, maximè in diebus im paribus inflammantur. uenit enim tum humor ad omnes uenas, cum crisi turbatur: uenę autem repletę, dolorem & calorem toti corpori inducunt. Proinde rectè tra dit Damocrates, post quartum diem non ferendos dolores in neruorum articulorumque uulneribus, cum grauissimis symptomatibus incrudescere: qui dolores cum humorum affluxum ad uulnus proritent, quibus uenę arterięque circa articulorum musculos infarciant: quod obstare poterit, quin doloris exacerbatione & sanguinis Gal. lib. 6. Methodi id tradit. Pollux lib. 4. haec eadem Gal.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
