Latin
DE FVNGIS, QVI FRACTO CRANEO ET
Conrad Gessner, De chirurgia 315-3
Unproofread scanNot analysed yet
DE FVNGIS, QVI FRACTO CRANEO ET alijs ulceribus adnascuntur. THEMA V. ETIISTI à me certior fieri, quare fungos in uulneribus capitis na scentes, non inter fractae caluariae symptomata enumerauerim, quum tamen Gal. in I. lib. de Locis affectis, eos non obticuerit, dum ex agnatis (ut ait) aliquando locus affectus quoque cognoscitur. Agnata enim substantiae proprietate participant, quemadmodum in capitis fractura fungi, quando membrana cerebri, μήνιγς Graecis dicta, laesa fuerit, &patitur. Simul quoque oras, ut quales hi fungi sint, tibi declarem. Nihil certè tam arduum, modò sit nostrae opis, noui, in quo non libenter tibi obsecundarem: ob id &in hoc libens tua iussa capessam. Primùm quòd fungorum non memini, id à me dedita opera factum scito. Non enim apertae cranei fracturae &ulceris symptomata, sed caecę &occultae accidentia recensere libuit: in qua rarò, uel ferè nunquam fungi nascuntur. Quemadmodum sanè in stipitibus arborum, humo res semiputridi per corticem extuberantes, in fungos coalescunt: sic uulnerato cranio, humores cerebri affluunt, qui (teste Alexandro Aphrodiseo) ossis frigore condensati, in speciem fungi concrescunt: qui in superiori parte ampliusculi, infrà uerò prae tenues, pro ratione loci perficiuntur. Vnde Galenus lib. Epidem. tertio ait, τῶν πάχους τν χυμῶν τὰς τοιαῦτας ἐπιφύσεις ἐργαζομένου, καλοῦσι δʼ αυ τὰς τὰς οἱ πολλοὶ μόκητας: id est, Densitate humorum tales in uulneribus adnascentias efficiente, quos multi fungos appellant, quos quum nostrates chirurgici in capitis uulneribus enatos uident, substantiam cerebri esse arbitrati, aut aegros tan quam deploratos relinquunt: aut si forte fortuna eos curauerint, uulnera cerebri sese curasse, tantillumque de cerebro frustum exemisse gloriantur. Quid igitur sint fungi, &qua ratione in ulceribus quoque nascantur, te intelligere puto. Vale.