Latin
316.5 to 316.9
Conrad Gessner, De chirurgia 316.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterùm quum phlebotomiae à nobis facta sit mentio, non intempestiuum arbitror, &hoc de chirurgicorum imperitia, uelut κολοφῶνα adijcere: qui uenam incidendam exploraturi, primùm frigido ex populi baccis unguento inungunt. quod potius sanguinem ingrossare ac regere, quàm ad uenam allicere potest. At ueteres rectius, oleo tantum membrum incidendae uenae irrigatum fricabant, ut eius tepore sanguinem fluxilem redderent. unde Galenus inquit, ὡς φλεβόβμουμένοις ἐπισταζόμενον ἔλαιον, ἔυρουν ἐργάζεται τὸ αἵμα. Videsne obsecro, quantum interest, aliquid ratione duce, quàm sola imitatione fretum, facere? quod simiarum est peculiare, quibus illi iure conferuntur, nihilo illis sapientiores, quum fe rè omnia citra rationis iudicium agunt. Iterum uale. VVLNERA IN TEMPORIBVS PEQVARE riculosa, &venarum sectio steriles facit. THEMA VIII. Ciscitaris, quamobrem alias caluariae uenas citra noxam incidi, eas uero iuxta aures sectas, steriles facere, ac uulneratos in temporibus spasmo, apoplexia, delirio &febre corripi, Hippocrates tradiderit. Causa omnibus Anatomiae peritis, facilè est obuia. Verùm chirurgicos tuos, illius ignaros testaris: eam tibi causam explicare non cunctabor. Et ut simul intelligas, problema tuum plus in recessu habere, quàm fronte promit tat, causae scrutinium ab humani seminis natura &scaturigine paulo altius repe titum auspicabor. Sperma quidem Graeci definiunt esse πνεῦμα εὔθερμον ἐν ὑγρῶν, γὰρ ἑαυτοῦ κινουμενον, καὶ δυνάμενον τοιοῦτο γεννᾶν, οἷον ἀφʼ οὖ καὶ ἀφέθη, id est, Sperma est spiritus calidus in humido, per se mobilis, potens tale generare, quale est à quo emittitur. Hic certè humani embryonis &foetus in utero matris primarium principium &opifex rectè fertur: cuius substantiam, quamuis Philosophorum Medicorumque schola ab utili &reliquo totius corporeae molis &membrorum alimento, in uisceribus exactè concocto, unà cum spiritibus decidi affirLucretine Epta met: &Lucretius poëta id quoque fatetur, dum ait libro quarto. cureus lib. 4. Semen, adulta aetas quum primùm roborat artus, Per membra atque artus decedit corpore toto: Potior tamen eius pars triplici spiritu turgens, ac coelesti uirtutis informatiuae energia imbuta, à cerebro, corde, epate, &spinali medulla, genuina testiculo rum uirtute attractiua, per uasa seminaria, uenae chylis &arteriae magnae, instar capreolorum uitis intortas propagines: ex lumborum quoque uenulis, in testium anfractus, chremasteras &epidemiades attracta, quum in sinuosis illarum De istis vasis spermatis om anfractibus exactius coctum &dealbatum semen fuerit, tandem in Veneris connibus, exactè flictu, per uariciformes parastatas, uelut per tubulos &elices, in canalem penis Gal. lib. 14.