Latin
THEMA VII
Conrad Gessner, De chirurgia 317.9
Unproofread scanNot analysed yet
Nec certè ante &post Troianum bellum, ulla apud Graecos fuit bene instituta respublica, quae non suos ex aerario publico conductos habuisset chirurgos. Ita sacerdos Aesculapij in Pergamo, Galenum nostrum curandis gladiatoribus praefecit. At nostros imperitos chirurgos, agnita illorum imperitia uix Libithinae, ad efferenda uulneratorum cadauera pręfecissent. Haud uerò isthęc in eos contentionis studio dico, sed ut mea lucubratio, sementem frugi produceret, repastinandus erat ager, ne zizania luxuriaret. Reliquum erit Medicorum, quos Celsus physicos appellat, errorum sementa, quae plus aequo altius radices egerunt, euerruncare.