Latin
DE EMPLASTRIS BARBARIS ENAEMIS
Conrad Gessner, De chirurgia 318
Unproofread scanNot analysed yet
DE EMPLASTRIS BARBARIS ENAEMIS. THEMA X. Terum enixè desideras Christophore, ut quae ueteribus dicta sint emplastra barbara, enaema nigra, tibi explicem: quamuis Galenus passim apertè illorum meminit, &compositionis scopum ostendit. Vt tamen mea compendiaria compositionis remediorum methodus unico illustretur exemplo, scito, ex emplastris conglutinantibus, ut Cel sus ait, nulla maiorem usum praestare, quam quae cruentis protinus uulneribus, deterso spongia sanguine, &labris prius sutura aut fibulis (quas Graeci ἀγκτῆρες dicunt) coarctatis inijciuntur, γίαιμα Graeci uocant. haec enim reprimunt inflammationem, nisi magna uis eam cogit: atque illius quoque impetum minuunt: tum glutinant uulnera, quae id patiuntur: cicatricemque eisdem inducunt. ideo paracolletica dicebantur, &rectè quidem. Constant autem ex medi camentis non pinguibus, ideoque Alipene nominantur: quia pinguia relaxant &humectant. Atqui huiusmodi uulnerum diathesis, id est, praeternaturalis dispositio, est continui, nulla deperdita parte, solutio, ex humorum affluxu humida per accidens, quae indicat, &requirit medicamenta exiccantia, &quae citra abstersionem astringant: sed tamen pro aetatis &sexus ratione, &loci affecti natura, diuersa: ut quae ex lithargyrio, oleo &aceto ac myrrha praeparantur, imbecillem mollemque puerorum, mulierum, eunuchorumque carnem agglutinant, &illorum qui muliebriter degunt. at ualidioribus indigent uirorum corpora, qui ex uiribus uel agriculturae munijs, &solis aestu, duriorem cor poris habitum contraxerunt: qualia sunt aerugo, pix arida, aloes, resinae, &bitu men: non artificiale illud gluten, sed naturale: qualis est ex Iudaico lacu asphal tus, &quae ex eo concreta sunt, ut electrum, &gagates lapis: quem emplastro barbaro additum, Galenus ait, τὰ γύαιμα τραύματα μολλᾶν: id est, recens cruenta uulnera agglutinare. &quod clarius Glauconi his uerbis indicat: Si recens, inquit, cruentum uulnus medicaris, impones emplastra conglutinatiua ex asphalto facta. uocant autem ea, ait, nescio quo pacto emplastra barbara. Ego uerò barbara dici ideo arbitror, quia asphaltus, aloes, myrrha, ex Coelosyria, barbarorum terra, afferrentur. Dum Ambergae Palatinatus metropoli, Medicinam profitebar, quidam aulicus ex HELVETIORVM thermis glebas nigras, instar pumicis leues ac lapidescentes secum attulit, quae Sic Scribo nius cap. 106. Hiera, inquit, Pachi ad sacrum ignem, quem zona vocant, bene facit, ex aqua mulsa, detracto prius sanguine. Corn. Cels. li. in. 5. Method. Haec vberius Galen. lib. 2. de compos. med. gener. &lib. 3. de fract. ossium. Galen. libr. 9. simpl. med. de gagate Gal. lib. 2. ad Glauconem. Feruoris therma rum causa veris sima. De Thracio lapide Diosc. lib. 5 cap. Gal. lib. 9. sim plic. med. Enaema loco affecto accom