# De chirurgia 32.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 32.1 to 32.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/32.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/32.1

Cap. X. VM de tumoribus, qui succis calidioribus procreantur, satis disputatum sit, de ijs quae à materia frigida ortum habent, nunc tractare instituimus: principium quidem ab eo quod οἴδημα Graecis dicitur, sumentes. Quemadmodum enim ex biliosa fluxione erysipelas, ita ex pituitosi humoris confluxu oedema excitatur. Est autem oedema (definitore Ga leno) laxus quidam atque indolens tumor, seu rara quaedam atque expers doloris moles, ex pituitoso humore in particulam aliquam influente exurgens. Ita quidem Ga lenus censuit lib. 14. Therap. de oedemate, quod morbus est, non symptoma. Equi dem scimus (inquit) aliter quoque (quàm ex pituitosi scilicet humoris fluxione) oedemata pro uenire. Nempe ex pituitoso humore aut spiritu uaporoso, ut in cruribus & pedibus eorum, qui aquae subter cutem affectu laborant. Et phthoe, id est, corporis habitu contabescente: & cachexia, hoc est malo habitu corporis. In il lis quippe periculosis dispositionibus, oedema affectus eius qui hominem premit, symptoma est, hoc est accidens necessariò consequens nullam seorsum propriam, praecipuamque curationem postulans, ut in sequentibus dicetur. OEdema, uti & phlegmone, atque erysipelas, in duas chirurgis finditur differen tias, in uerum scilicet oedema, & non uerum, seu illegitimum. Verum oedema fit ex pituita naturali, quae certè nihil aliud est, quàm sanguis crudus, aut diminutè coctus: qui in massa quidem sanguinaria inuenitur, membris pituitosis enutrien dis accommodus. Non uerum, seu illegitimum oedema, fit ex pituita non natura li. Est autem pituita naturalis (ne quid obscurum relinquamus) humor frigidus & humidus substantia crudus, colore uergens, ad quandam albedinem: sapore uerò, & (si fas sit dicere) odore ad dulcedinem. Non naturalis pituita, ea est, quae à modo descripta degenerat, intra tamen suae latitudinis terminos, quos si forsan pertranseat, non iam amplius phlegma pituitaue, sed alius humor, dici debet. Contingit autem bifariam pituitam ipsam à propria sua natura degenerare: Vno quidem modo (ut loquuntur) in se, quando scilicet in propria sui ipsius substan tia citra alterius admistionem permutatur. Quod sanè multifariam accidit. Aut enim in substantiam aquosam conuertitur, aut in flatuosam, aut in admodum tenuem.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
