# De chirurgia 32.12-14

Conrad Gessner, De chirurgia, 32.12 to 32.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/32.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/32.12

Porrò maiorem restringentium uim miscendam esse ostendit, tum copiosior flu xio, tum parcior in affecta parte materia. Contrà, exsiccantium, ac digerentium uberiorem modum adhibere oportet, ubi copiosior materia locum obsidet, & flu xio minor est. In inueterato autem oedemate, & quod non adhuc in gignendo est, non amplius hac curandi ratione, mistam facultatem, quasi scopum habente, sed ac digerendam dissecandamque materiam declinante, utendum erit. Quod & in om nibus ferè diuturnis affectibus obseruandum est. Caeterùm oedema quod symptoma est periculosos affectus sequens, ut tabem, aquam intercutem, & uitiatum corporis habitum, quem Graeci cachexiam uocant, nullam seorsum (ut supra diximus) propriam, praecipuamque curationem desyderat. Curari enim, nisi affectu ex quo nascitur, profligato, non potest. Aliquid tamen ex eo remittendum est, si quidem uires demoliatur, aut primarium affectum augeat, aut curationem impediat. Satis ergo fuerit, siquidem curatione egebit, ipsum tumentem locum perfricare, aliàs oxyrho dino, aliàs oleo cum sale, aut etiam oxyrhodino salem habente. Eiusmodi enim frictio CAVSAE oedematis tres. SIGNA oe1.) dematis IVDICIA. Curandi oede matis scopus duplex cum adhuc gignitur. Oedematis in ueterati curan di ratio. Oedematis ut symptoma est curatio. Quatuor scopi particulare, in curando le gitimo oedemate obseruan di

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
