# De chirurgia 32.5-7

Conrad Gessner, De chirurgia, 32.5 to 32.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/32.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/32.5

Diciturque tunc phlegma aquosum, flatuosum, aut tenue, aut crassius, ac uiscosius redditur: idque tunc phlegma crassum, & micilaginosum efficitur, & per maiorem, seu (ut dicitur) ulteriorem indurationem, gypseu, seu uitreum. Aut ipsum putrescit, & alteratur, efficiturque tunc salsum nitrosum, & corrosiuum. Altero modopituita efficitur non naturalis, per admistionem. Quando scilicet alius quispi am humor illi extrinsecus accedit, uerbi gratia, uel sanguis, uel bilis flaua, aut atra. Si sanguis pituitae permisceatur, haec dulcis efficitur: si flaua bilis, salsa: si melancholia, pontica, & acida. Sunt ergo octo species phlegmatis non naturalis iuxta Auicennae placita. Haly Abbas tamen quatuor tantùm constituit. Galenus autem (inquit Guido) uidetur duo solùm genera assignare, nempe salsum & acidum. Tametsi libro secundo de differentijs febrium, & lib. 2. de locis affectis, atque in multis alijs locis, mentionem faciat de uitreo, quod subindè sub acido (propter eam, quam cum eo habet affinitatem, ac conuenientiam) reponit. Ex ijs igitur colligitur, quod ex pituita generantur octo species, seu differentiae tumorum pręter naturam. Primo enim ex pituita seu phlegmate naturali, fit oedema uerum, ac cer tum, seu legitimum. Secundò ex pituita non naturali per admistionem generantur tres aliae differentiae tumorum: quippe quòd tres alij humores cum ea possunt commisceri. Nominantur autem, oedema phlegmonôdes, oedema erysipelatôdes, & oedema scirrhodes. Tertiò ex phlegmate non naturali, per alterationem in propria substantia quatuor aliae exurgunt differentiae. Primò nanque ex flatuoso, & uaporoso phlegmate fit tumor, is, qui propriè Latinis inflatio, uulgo autem medicorum apostema uentosum dicitur. Secundò, ex aquoso, aquosum. Tertiò, ex crudo phlegmate, crasso, & de mucilaginoso, procreantur tumores illi, qui le ues nodi quibusdam dicuntur, & abscessus pituitosi, quos uulgò exituras phlegmaticas appellant. Auicennae uerò interpreti dubelet frigida nominantur. Cuiusmodi sunt steatomata, acheromata, & melicerides. Ganglia quoque (quae Auicennae glandulae dicuntur) & id genus alia, quae in sequentibus declarabuntur.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
