Latin
321.1 to 321.4
Conrad Gessner, De chirurgia 321.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
DE RECTA LVXATA INSTAVRANDI methodo. THEMA XI. E HEIDELBERGA mi Pandulphe, ad thermas Badenses, quas olim Marcus Aurelius Antoninus condidit, &postea Carolus quartus suae nomenclaturae Imperator instaurauit, profecturus, cum parum à recto itinere uersus pagum Kyrloch diuertisses: omnes THEMA CHIRVRGIC. XI. omnes tibi obuios, quos de recto itineris compendio percontatus fuisses, uel lu xata coxendice, uel distortis talis loripedes claudicasse, scribis. Quum uerò chi rurgos etiam, instaurandi luxata peritos (quos Graeci ἐνεμβόλους appellant) hunc pagum incolere accepisses: admiratus quoque è proximis uillis claudicantiNon enim ilum multitudinem, quid causae subesse arbitrer, à me sciscitaris. lic esse Lemnum, Aegei maris insulam, in quam Iuno Vulcanum (qui inde claudus esse factus traditur) praecipitasset: quum pagus hic multis millibus passuum sit Rheno quàm Aegeo mari uicinior. Causam itaque tibi eius rei petenti, reddere haud pigebit. Nosti quidem ex Hippocratis assertione, quosdam claudos nasci: alios uerò ex morbo arthritide, aut alio morbi dolore, casu à praecipiti loco, aut ex palęstrae lucta, aut quauis alia uiolenta concussione luxatos: plures uerò, ut Galenus refert, ob chirurgicorum imperitiam claudicare, qui rectam ueterum instaurandi luxata methodum penitus ignorant. De quorum secta, huius pagi euembolos paucis tibi ostendam. Recta quippe luxata redu cendi methodus quatuor habet scopos. Primus, ut membra de suo sinu elapsa, ante inflammationem, quantum natura neruorum ac tendinum fert, modò solis manibus, aut loris, uel chiromactris iniectis, aut glocossomio, siue alijs machinis, leniter distenta, in suum pristinum acetabulum reponantur, cum minori quantum fieri potest dolore. Enimuerò si pars luxata, dolore intenso afflicta, phlegmone occupetur, aut congenita neruorum tendinumque duricies obstiterit, si membrum sic affectum distensione lacessiueris temerè, incrudescente dolore (ut Galenus ait) tali distensione, φλεγμονὰς δὲ ὑστερον καὶ πυρεσους καὶ σπαρμοὺς ἐνίοτε καὶ πραλύσεις ἐπιφέρεις, καὶ πραφροσύνας. Proinde Hippocrates, &post eum Cornelius Celsus: Quicquid, inquit, loco suo motum est, ante inflammationem reponendum est, si illa iam prae occupauit, dum conquiescat, haudquaquam lacessendum est. ubi finita, tentandum est, in his membris, quae id patiuntur.