# De chirurgia 321.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 321.5 to 321.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/321.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/321.5

Oportet autem inflammationem ipsam, atque dolorem leuare lana succida ex hydreleo, id est, aqua & oleo moderatè calido, acetique momento superimposita, febrisque rationem in uictu habere quam maximam. At isti, si dijs placet, chirurgi, nec quid sit phlegmon, aut febris, nec ullum reponendi luxata organum norunt, quo leni tensionis moderamine elocata, sine doloris exacerbatione reponerent. Alter uerò & ordine secundus scopus exigit, ut membrum instauratum in sinu articuli quiescere sinas, donec firmatum in eo probè coaluerit. id uerò effeceris, si rosaceo Mesuae perfecto, aut quod primas certè obtinet, unguento nostro de alabastro illeueris, & pannum lineum, usu emollitum, lenem, rhodino quoque delibutum, applicueris. Deinde si splenia ex stuppa ab aceribus purgata, aut multiplici panno consarcinata, ouorum candido imbuta, apposueris. Postremò fascijs posca uel uino madidis, primùm circa articulum, aut etiam ossis fracturam iniectis, pro membri habitu latis aut oblongis, non nimis arctè, nec plus aequo laxè deligaueris. Quin etiam si necessitas postulat, post quar tum uel quintum diem, ferulas ex corio bubulo uel suillo, aut tenuioribus assu lis faginis, quibus panifices impositis pannos sub praelo applanant, rectè applicato. Sic igitur membro deligato, & ad quietem schemate, figura naturali, doloris maximè experte, secundum uillorum & musculorum rectitudinem situato, quiescere sinas: nec antè septimum aut decimum diem religabis, nisi prauum aliquod symptoma pruritus intolerabilis, aut phlegmon ex dolore, aut quauis alia occasione inciderit. Vnde Hippocrates inquit, ἐχρὴν τὸν ἰκτρὸν τῶν ἐκπτωσίων τε καὶ κατηγμάτων, ὡς ἰθυτάτας καταστάσίας ποιεεσθαι. ἀυτὴ γὰρ ἡ διμαιοτάτη φύσις. Oportet medicum luxatorum aut fractorum situs ac status quam directissimos face re, secundum naturalem membri statum: ipsa enim natura iustissima est. Vnde Gal. ibi dem ait: Duo sunt scopi, quib. naturalis membri lęsi figura, χῆμα Graecis, aut situs, Vulcanus claudus natus. Claudicantium variae causa. Gal. & Hipp. li. de Articulis Recte luxata in staurandi Methodi tres scopi. Pericula praua instaurandi ossa methodi. Gal. lib. 3. de medic. uulnerum officio.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
