# De chirurgia 321.7-9

Conrad Gessner, De chirurgia, 321.7 to 321.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/321.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/321.7

Siquidem (ut in nonnullis quae efficiuntur, uidere licet) artifices usum habentes non alia re pręstant ignaris & expertibus, quàm celeritate atque elegantia. Medicum ergo eo magis quàm alium artificem fungi decet suo munere, quo sibi nobilior est subiecta materies: & idcirco, siue secet siue adurat, siue alliget, siue quid aliud manu moliatur, non modo utilitati studere debet, sed mundiciei & elegantiae, quemadmodum ipse alibi rursus testatur, cum inquit: Vinculi ratio duplex, altera illius quod inijcitur, altera illius quod iniectum est. Quod inijcitur, ut celeriter, iocundè, promptè, eleganter. Celeriter quidem, ut opus expediatur: iocundè, ut facile praestetur: promptè, ut ubique sit in promptu: eleganter, ut oculos delectet. Mala enim in nonnullas corporis partes incumbentia, idoneam uinciendi rationem postulant, eamque per se homo saepissime decoram expetit. quare tam solius aegrotantis gratia, quàm omnium quibus sui uidendi copiam faciet, scire oportet quę uincula, & umplicia, & uaria singulis partibus accommodentur: nec ignorandum est non nullis utraque conuenire, nonnullis alterutra, nempe uaria, licet alij secus existi ment, de qua controuersia primo dijudicare opereprecium est. Expellunt non nulli uaria uincula, non modo tanquam nihil proficientia, sed ueluti usum praestantia maximè alienum. id quod nulla stabili ratione firmant: sed testimonio maiorum nituntur, primum Hippocratis, cum inquit, Sed qui praestantia uincula amant sine mente complura alia laedunt. pręstantia, id est, uaria: deinde Mantiae referentis cuidam oculos procidisse, cui pharmacopola caput & faciem uario uinculo deligauerat: idque iurè putant euenisse, quòd fasciae ob uarieta tem inaequales urgeant, & idcirco mouere inflammationes possint, atque abscessus.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
