# De chirurgia 322.11-12

Conrad Gessner, De chirurgia, 322.11 to 322.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/322.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/322.11

Sed considerandum est, inquirendumque an quomodolibet ordiri fascias oporteat: maiores enim omnes statuerunt certas corporis sedes, à quibus fasciae ordiri deberent, exempli causa in capite, ob quamcunque causam uinciatur, fasciae caput in occipitio collocant, inde ipsam circumagentes, iuncturam conficiunt, nec quicquam intuentur, quod agunt morbo ne, cuius causa uinculum adhibent, secundum sit an aduersum: in alijs item partibus inscitia uel ignoratione (ut credibile est) decepti, locos praescripserunt, necesse enim est rectè uincientem auctore Hippperate eò incumbere, ut non solum deligandae parti, sed affectui quoque uinculum conueniat. Nos igitur non undecunque, sed qua maximè expedit, ordimur, extremamque fasciam imponimus, quà docuit Hip"pocrates, cum inquit. Quae mouentur, ut articuli, qua curuantur, minimis, & „ maximè collectis, ueluti poples: qua extenduntur, simplicibus & latis, ueluti "patella, obuolui debent. quae autem adijciuntur ad continendum quidem, " quae circa haec sunt: ad suspendendum uerò fasciam omnem, qua corpus quiescit & qua magis cauum est, superimponenda, ut suprà uel infrà genu. Con „ ientit autem cum capite humeri fascia alteram alam demissa, cum inguine, ad alterum illum: cum crure, super partem huius posteriorem, quae carnosa prominet.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
