Latin
322.7 to 322.10
Conrad Gessner, De chirurgia 322.7-10
Unproofread scanNot analysed yet
esse item sui coloris debent, ne purpura inficiantur, uel alia huiusmodi re, eandem noxam afferant, aut coloris similitudine currentem sanguinem repraesentent: tenues insuper, ne ambitus in tumorem nimium assurgant: molles, ne ob duritiem urgeant: leues ne onere infestent: sint praeterea sine suturis inaequalibus, ob quas futurum esset, ut comprimerent: tum sine eminentijs, hoc est, non sint orae à lateribus ipsa textura confectae, uel alioquin uersae atque consutae, nec quaedam extantia quasi fibrae. cum quae eminent, uinculum reddant inaequale, quae extant, non patiantur fasciam facilè circuire. Quòd si fasciae ex inciso linteo fiant, incidatur non transuersum, sed in longitudinem, sicut intextum est, sectione ad stamen directa, sic enim lintea facilè scinduntur, quod secus habet, si qua subtegmen procedit, hoc tentetur. Adde, quod quae in longitudinem scinduntur fasciae, quod uinctum est firmius continet. At uinciendi ratio quaedam (ut superius dixi) simplex est, &quaedam uaria, atque haec modo nomen inuenit à sede cui adhibetur, modo ab euentis, nonnunquam translato uocabulo à similitu dine animalium: à sede, quae uincitur nomen trahit, oculus, nasus, inguen, caeteraque huius generis: ab animalibus, cancer, accipiter, aries, lepus, testudo: sed ab euentis, uallum seu coniunctum, seu disiunctum, operculum, habena, &quae his similia sunt. Praeterea ex huiusmodi uinculis quaedam sunt uincula tantum, ut tholus, regium, scapha, discrimen: quaedam uincula simul &laquei, cuiusmodi est lepus auritus, pastorialis, caeterique consimiles. Vinculum insuper aliud ab altero fasciarum capite incipit: aliud à medijs fascijs: aliud utroque modo. Quoddam item certis sedibus idoneum est, reliquis alienum cum sit: quoddam alijs quoque aptatur. Super haec, aliud à priori parte conspicitur, quod priorem hominis partem duntaxat alligatam ostendat: aliud à posteriori, aliud ab utraque similiter &priorem &posteriorem partem aeque uinctam demonstrans, atque haec nunc consimili, nunc dispari ratione ueniunt in conspectum, quae omnia plena fient, cum ad singula uentum erit.