# De chirurgia 324

Conrad Gessner, De chirurgia, SCIIS VIDO VIDIO FLORENTINO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/324
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/324

Quo facto altera fasciola angusta media occipitio inijcitur, extremaque ad frontem adducuntur, & à latere capitis nodum accipiunt: quatuor uerò partium, quas pendere sinebamus. haec ratio est posteriores propè nodum angustioris fasciolae, priores supra oc cipitium inter se colligantur, licet item absque nodo, alijs subiectis, alijs superdatis, postremae fibulam imponere. Linteum scissum, ad frontem & partes, quae iuxta sunt. II. In quatuor partes scindere linteum oportet, medio intacto qua fronti circundetur: prioresque partes super posteriores, quae dependeant ad occipitium dare, ibique inter se deuincire: post haec reliquas du as conuersas, in summo capite colligere, quae sub mentum etiamnum demitti possunt, & ibi nodum accipere. Hoc uinculo ad occipitium quoque utimur, partibus à latere capitis nodo inter se deligatis. III. Linteum scissum ad totum caput. Linteum scissum in partes octo, ita, ut medium integrum sit, donec tegere caput Illis possit, toti capiti obuoluatur: tum ex pendentibus partibus, duae iuxta aures fissae sub mento inter se diligentur, è reliquis uerò, binis à priori parte, quaternis à posteriori, duę à posteriori, duae à posteriori extremae super CADIII alias ducantur ad frontem, altera alteri subiecta, ut à superiori contineatur, deinde priores duae ferantur ad occipitium, sic, ut ęquè alteri altera insidat, his comprehuntur quae prius fuerant circundatae, reliquae duae posteriores ad frontem attrahantur, altera similiter alteri subiecta, extremaeque à latere fibula inijciatur. Haec uinciendi ratio efficit, ut caput sine nodis inuolutum defendatur à taedio, quod hi comprimendo afferre plurimum solent. Cancer siue vinculum capitis, siue operculum scissum in partes IIII. octo, ad caput. Medium amplecti debet uniuersum ca

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
