# De chirurgia 325

Conrad Gessner, De chirurgia, ISICIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/325
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/325

ISICIS put, sic, ut quatuor partes à fronte rectè dependeant, ab occipitio totidem: ex illis exteriores, ad occipitium porrectae inter se alligentur: ex his exteriores similiter fronti circundatae, à latere diligentur. tum ex reliquis, quę in fronte scissae partes sunt, ad oc cipitium, quae in occipitio, ad frontem attrahantur. Operculum ex fascia lata trium capitum (σκεπάστρα dicitur) & ex aluocatur) & tertia, quae tera, quae hanc continet (κάτοχος prohibet, ne totum vinculum diducatur, καθολκευς nominatur. Pertinet ad obuoluendum uniuersum caput, dicitur autem πρασκεπάστρα. est quidem κάτοχος fascia longior, quae in orbem faciei & capiti circundatur, ut operculum comprehendat: sed καθολκευσ ex fascia fit ob longa, adhibeturque eo nomine, ut diduci uinculum non sinat: quarum haec ratio est. Linteum adhibetur sic latum, ut caput uniuersum complectatur, longius quàm ut duplicatum, hoc efficiat, cuius alterum caput occipitio datur, alterum à fronte dependet: tum angustior fascia sub mentum media inijcitur, & in utranque partem per malas attrahitur inter fron tem & uerticem, inde sub mentum rursus demittitur: post haec alterius angustioris fasciae medium fronti inijcitur, capitaque in orbem ad occipitium porrecta, ibi & inter se, & cum alterius angustioris fasciae capitibus alligantur: at quod à facie pendebat in longitudinem, usque dum ad supercilia uentum fuerit, diuiditur in duas partes, quae in fronte altera super alteram insidente ad similitudinem litere X in orbem ad occupitium ducuntur, atque ibi deligantur. Potest autem una fascia duntaxat longior, & operculum continere, & prohibe re, ne tota iunctura diducatur, ad hunc modum, si media inter frontem & uerti cem ordiatur, capita uerò recta per malas sub mentum demissa, ibique altero super alterum excedente in similitudinem literae X sub imas aures ad occipitium dentur, ubi rursus in speciem literae X, inter se aduersa ad frontem ducantur, & nodo à latere deligentur. Hactenus de simplicibus uinculis, sequitur ut de uarijs dicamus, si id antea ostenderimus, quod fascię circuituum alius dicitur rectus, alius transuersus, ob liquus alius, quid autem hi sibi uelint, nomina declarant: tum alius στεφανιαῖοσ, μετωπιαῖοσ alius, παρδιὰς, alius γενειὰς: pręter haec aliud uinculum orbiculare, aliud in orbem serpens nuncupatur, aliud postremo ascia. est autem στεφαναῖοσ, qui coronarum modo inter frontem & uerticem tendit: μετωπιαῖος, qui frontem ambit: γενειάς, qui sub mento circumagitur: παρειὰς similiter à malis per quas ducitur, nomen habet: illa demum uocatur ascia, quae lunata figura ab una parte si ma est, ab altera gibba. Circuituum igitur istaec nomina sunt. Rhombus alter simplex, alter Hipppocratis de quo nunc. VI. II. Aptissimum est uinculum hoc (ut quidam

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
