# De chirurgia 326-4

Conrad Gessner, De chirurgia, ISICIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/326-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/326-4

capitaque eius per uerticem inter ipsum & frontem adducito, sic, ut ibi X literam repraesentent: inde sub imas aures ad occipitium, posthaec circa frontem attrahito. Idem ab inferiori parte sursum. XXV. Fascia media ab occipitio orsa sub infimis auriculis in utranque partem ducitur ad angulos oculorum temporibus propiores, ab his inter frontem & uerticem ad occipitium reuertitur, deinde frontem compraehendit. quibusdam placet hanc sub mentum quoque circumagi. XXVII. XXVI. Vinculum à superiori parte iunctum. Capistrum rectum ad utranque partem adhibemus, fasciamque non amplius sub mentum, sicut in illo, sed per medium nasum agi mus ad occipitium & super eam suturam at trahimus, quę ad aures per uerticem tendit. Vinculum Glaucij ualde iunctum. XXVII. Eadem ratione obuoluitur, atque id, quod à superiori parte iunctum inscribitur, nisi quod fertur etiam sub mentum. XXIX. Perigenis galea gladiatoria. XXVIII. Aptissima est, ubi caput ac malę pluribus

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
