# De chirurgia 326.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 326.5 to 326.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/326.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/326.5

Vbi Tholus uinculum superdatum fuerit, angustioris fasciolae caput, sub eius ambitum indatur, eaque porrigatur obliqua ad summum caput, & inter ipsum & frontem, tum in fronte sub prioris fasciae sinum agatur, inde obliqua ad uerticem, per id, quod inter ipsum & frontem est, ducatur, post haec ad occipitium, dein sub infima auricula dextra inter frontem & uerticem, sub infima auricula sinistra rursus ad occipitium reuertatur. Nos uerò ut fidelius contineatur, alium quoque ambitum per frontem adijcimus. Thais alia sine auctore. XI. Tholo obuoluto, fasciola quę digiti latitudinem aequet uel etiamnum angustior sit, orsa ab occipitio recta ad summum caput, & ad frontem, per id, quod inter ipsam & uerticem est, adduci debet, ibique dupli cata rursus ad occipitium porrecta conuerti, atque inde per dextram capitis partem ad uerticem, & inter ipsum & frontem procedere, deinde ad sinistrum tempus demitti, qua duplicanda est, & per partem prius obuolutam, ad dextram capitis attrahenda, inde similiter duplicata ad tem pus, quod tertio fiat, ut tres sinus duplicatae fasciae cincinnorum imaginem referant, sed postquam tertio ad dextram occipitij partem uentum fuerit, fasciola ad sinistram partem conuertenda ut aeque in altero tempore conspiciatur, postremo, ut benè priores ambitus teneat, fronti circumagenda. Discrimen. XI. Ad eosdem pertinet ad quos Glaucij Tholus, inijciturque hoc modo. fascię quod satis est, à facie dependeat & reliqua eius pars ad summum caput, per id quod inter ipsum & frontem est, feratur, inde ad occipitium, ibique tradatur ministro continenda, post haec conuersa circa frontem detur, quo facto caput à facie pendens, per partem primo iniectam, rectè ad uerticem, per id, quod inter ipsum & frontem est, procedat, inde ad occipitium, ibique finiatur. Scapha, seu Tholus Diocleus. XII. XII. Rectè datur, ubicunque coniungere diducta necesse est, uel quod ob diutinum materiae cursum ad oculos incisa cutis fuerit, uel quod frons alioquin uulnus acceperit. Obuoluitur autem hoc modo: fasciam ab occipitio orsam, trahimus sub infima au ricula dextra, uel sinistra, prout ab hac uel illa prius ducenda aestimabimus, inde ad tempus adiunctum, ab eoque transuersam inter frontem & uerticem, porrigimus ad alterum tempus, inde sub infima auricula ad occipitium, qua caput prius superiniectum adstringimus, dein super aurem fronti circundamus, sic, ut ambitus hic, illi subijciatur, qui inter frontem & uerticem procedit, ac uterque è regione alterius, ab interiori parte sit resimus, tum quoties opus est eodem mo do circumagimus.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
