Latin
326.9 to 326.11
Conrad Gessner, De chirurgia 326.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Inijcitur &aliter per duos fasciae ambitus, circa eam suturam, quae ad aures per uerticem tendit sic, ut alter ambitus super suturam sit, alter intra, &uterque ab interiori parte sit resimus, inferior autem sursum procedere debet, superior uerò deorsum. Thais sub incerto auctore. XIII. XIIII. Illis idonea est, quibus quod inter frontem &uerticem est ac proximas partes, conuenit deuincire. Eam sic admoueto, ubi semirhombum inieceris, sic tamen, ut fascia frontem non complectatur, ipsam ab occipitio obliquam, ad uerticem &frontem porrigito, ibique conuertito, facitoque, ut circa frontem lunae figuram imitetur, &cor nua sursum spectent, ima parte sita inter supercilia: post haec altera parte uerticis ad occipitium ducito, sicque circa frontem attrahito. Huius modi uinculum praeter eam, quam semirhombus affert utilitatem, est etiam aliquo modo speciosius. Glaucij vinculum superimpositum, vel additum. XIIII. Ad eosdem confert, ad quos uinculum ad caluariam, sed huic magis fidendum igitur, ubi uinculum ad caluariam adhibitum est, aliud super inijcito, cui nomen est lepus sine auribus, ne longum faciam.