# De chirurgia 328-5

Conrad Gessner, De chirurgia, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/328-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/328-5

da est, sed capita huius in occipitio ad literae X similitudinem inter se aduersa, ubi frontem complexa sunt, finiuntur: illius uerò sub his comprehenduntur, uel ipsa quoque in oc cipitio in speciem literae X inter se aduersa sub mentum adducuntur, ibique inter se alligantur. XLVIII. Fascia glomerata ad idem. Fasciae pendere tantum à facie sinito, quantum à naribus possit ad occipitium peruenire, reliquam eius partem rectà per nasum, inter supercilia ad frontem & uerticem trahito, inde per medium caput ad occipitium demittito, ibique conuersam sub infima auricula ad imum nasum attrahito super partem pendentem, inde sub infima auricula alterius partis ad occipitium ducito, ibique contineto. Post haec caput, quod à facie pendebat, rectà super partem priorem uolutam, ac occipitium dato, sic, ut à reliqua fascia comprehendatur, quam postremo circa frontem adducito, & ad occipitium reuersam à latere capitis deuincito.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
