# De chirurgia 329-4

Conrad Gessner, De chirurgia, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/329-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/329-4

sic autem obuoluitur: membranula palmae longior accipitur, cuius unum caput glutine uel gummi illitum naso agglutinatur ab ea parte in qua iacet. alterum sub imam aurem ad occipitium adducitur, ab eoque ad fron tem, quà similiter agglutinatur. LVII. Ad aures linteum scissum in quatuor partes. LVI. Medium auriculam complectatur, ex par tibus uerò scissis, quae super auriculam sunt, LVI ubi Xliterae figuram acceperint, una per frontem, altera per summum caput, ad occipitium porrigantur, tum quae per frontem procedebat, quà Xliterae similitudo est, attraha CUCO tur, quae per uerticem, ad frontem ducatur, & à latere capitis ambae inter se uinciantur, sed partes subiectae aduersae inter se procedant, & altera per posteriorem partem, altera sub mentum detur ad occipitium, ibique nodum accipiant. Auris ex fascia glomerata. LVII.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
