Latin
33.1 to 33.4
Conrad Gessner, De chirurgia 33.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
INSTITVT. tumorem remittit, &dolorem, si ex nimia distensione (ut aliquando contingit) excitetur, demulcet. Oxyrhodinon fluxionem arcet, oleum cum sale uim habet digerendi, &uacuandi quod impactum est: oxyrhodinon uerò, cui sal admistum est, partim digerit, &exsiccat, partim restringit, &humorum affluxum prohibet. Sed praemissa hac uniuersali methodo, ad propriam ipsius legitimi oedematis, quod ex tenuis pituitae influxu ortum habet, curandi rationem, sermonem conuertamus. Haec autem in rebus quatuor (sicuti de phlegmone, &erysipelate dictum est) posterioris huius aetatis chirurgis consistit. Nempe, in debita uiuendi ratione, in pituitosi humoris praeparatione, quam aequationem uocant, &eiusdem expurgatione: influxi &iam particulam occupantis humoris, repressione, dissolutione, &exsiccatione: &postremò in symptomatum, seu accidentium ipsum oedema consequentium correctione, &summotione. Hae itaque sunt quatuor intentiones particulares, quibus duas illas generales suprapositas indicationes assequimur. Prima igitur intentio perficitur, debita, ac congrua sex rerum non naturalium administratione. Porrò ritè ac commodè, res ipsae non naturales corpori laboranti adhibebuntur, si ad caliditatem, &siccitatem, cum quadam attenuatione, declinauerint uniuersae. Ergo tenuem &siccum aërem deligito, praeparatiue. Vinum defecatum, pellucidum, album, uel subrubellum (quod claretu uocant) in suo genere optimum, &modicè aqua dilutum, in potu assumito. Panis probè coctus, &ritè praeparatus esto. Carnibus ouillis, aut ex montanis, &campestri bus auiculis lubens uescitor, ijsque assis potius, quàm elixis. Iusculis, oleribus, &offis parcè utitor. Ab azymis, id est, non fermentatis, crudis quoque, &praehumidis, abstineto. Legumina, caseum, fructus praesertim horarios &immaturos, pisces quoque (nisi forsan saxatiles, eosque uel assos, uel uino incoctos) ne gustato. Assa in uniuersum meliora sunt elixis, &ijs quae pistoris industria praeparan tur. Parùm comedito, ac minus bibito. Breuiter uitae luxum, atque ingluuiem fu gito. Si aluus non respondet, eam ficubus, &carthamo soluito. Ergo ficus aridas quinque, uel sex numero accipito, easque medulla seminis carthami impleto, &manè, uel prima mensa comedito. Corpus moderatè exerceto, si tamen particu la laborans citra noxam id admiserit. Somnus breuis esto. Balneum atque omnia humectantia prorsus uitato.