Latin
33.13 to 33.15
Conrad Gessner, De chirurgia 33.13-15
Unproofread scanNot analysed yet
Prima est Auicennae, nempe spongia imbuta aqua lixiua, ex cinere fici, utilis, &ill cis, quae species est quercus, &particulae admota: siquidem huic magna uis iness exsiccandi, ac detergendi. Secunda est Bruni, quam &usurpauit Theodoricus. Recipit autem aluminis, sulphuris, myrrhae, &salis, singulorum pares portiones: miscentur haec omnia cum rosaceo, &aceto, &fit linimentum, quod praecedenti remedio potentius adhuc exsiccat. Tertia rursus est Auicennae, cuius descriptio est talis: Recipit stercoris uaccini, lib. semis, olibani, styracis, usneę, id est, mu sci arborum, qui Graecis bryon dicitur: calami aromatici, spicae, absynthij, singulorum semunciam: confice omnia cum aceto, &decocto caulium, siue brassicae, &fiat emplastrum. Atque haec quidem ratio est curandi oedematis, quod resolutione termi natur. Si uerò digestioni non cedat, sed ad suppurationem spectet, unguentum è succis diachylon nominatum, atque id maximè, quod à Rogerio compositum est, perquam utiliter apponitur. Ad id etiam confert, uel magnoperè, &sequens emplastrum quod recipit maluam, brancam ursinam, (uel si mauis dicere hircinam, quae &achantus, &achanta dicitur) radicem althęae, radicem lilij, cepas assas, limaces, fer mentum, &semen lini: cocta, &subacta, &cum axungia, uel butyro mista, rediguntur in formam emplastri. Aliud ad idem summè efficax. Accipe succi ebuli, sam bucci, oxylapathi, quod nostrates officinae lapatium acutum nominant: leuistici, seu ligustici, &marathri: ex horum singulis quantum lubet, pari tamen pondere: Posca aquosa. Emplastrum RALIS. Remedia incrementi tempore admouenda Lib. 14. Ther. &2. ad Glauc. Status &declinationis remedia. Spongia lixiuio imbuta.