# De chirurgia 330

Conrad Gessner, De chirurgia, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/330
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/330

Fascia post laesam aurem propè occipitium orsa, per ipsam ferri debet, ut ex parte eandem includat, inde inter frontem & uerticem attrahi non longè à fronte, tum per priorem partem propè alteram aurem ac sub mentum ad aurem affectam, deinde inter uerticem & frontem ad posteriorem partem integrae auris, & sub mentum, atque infimam auriculam ad occipitium, inde circa frontem, ac rursus ad occipitium. LVIII. LIX. Aliter. Occipitio primum inijcitur, & sub infimam aurem sanam inter frontem & uerticen ad priorem partem affectae auris porrigitur, atque inde sub mentum, & sub infimam aurem ad occipitium, deinde obliquè super aurem, post haec circa frontem. LIX. Linteum scissum in partes sex ad regionem iuxta aurem. Medium super locum uinciendum inijcimus, ex partibus uerò alijs à ceruice dependentibus, alijs super caput collocatis, eas, quae à priori parte sunt, inter frontem & uerticem nodo inter se deuincimus, medias uerò in summo capite, & inter se, & cum prioribus alligamus, posteriores ad occipitium adductas, ut Xliteram referant, circa frontem agimus sic, ut à latere capitis finiantur. Iunctura ad malas ex tribus fascijs. LX. Vna media inter frontem & uerticem inijciatur, capitaque eius per malas sub mentum demittantur, ab eoque per malas iuxta priores partes inter frontem & uerticem procedant, ibique inter se colligentur, quòd si oculos quoque deuincire uolueris, ducantur non iuxta priorem partem, sed per oculos, tum inter frontem & uerticem data in speciem literae X ad occipitium adducantur: altera fascia media inter frontem & uerticem orsa, in utranque partem attrahatur iuxta oculorum angulos temporibus propiores, ad mentum, atque ibi nodum accipiat: tertia media medium nasum amplectatur, capitaque eius sub infimis auriculis ad occipitium adducantur, ibique Xliterae similitudine accepta per frontem circumeant, & nodo à latere ca pitis uinciantur. Longa ad frontem & regionem quae inter supercilia est ex fascia LXI. glomerata. Dari primo super occipitium debet, post haec rectà duci ad frontem & inter supercilia, deinde ad occipitium reuerti, & postremò per frontem circumagi. Funda ad labrum inferius scissa in partes quatuor. LXIII. LXII.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
