Latin
XXXIII
Conrad Gessner, De chirurgia 331
Unproofread scanNot analysed yet
Medium quod integrum est inijcito super labrum inferius, superiores uerò partes ad mentum adducito, atque inde ad occipi tium, ibique in speciem literae X altera super alteram excedente, ad summum caput, &inter ipsum &frontem attrahito, ministroque tradito, reliquas uerò binas partes sub infimis auriculis ad occipitium porrigito, atque ad formam literae X ad frontem attrahito, &has, &quae à ministro contineban tur, inter se deuincito. Eadem ad labrum superius. LXIII. Media superius labrum complectitor, inferiores partes iuxta angulos oculo rum temporibus propiores adducito inter frontem &uerticem, ut ibi X literae figuram accipiant, inde ad occipitium demittito, reliquas duas partes sub infimas auriculas ad occipitium attrahito, ibique inter se aduersas circa frontem agi to, &inter se deuincito. Fascia glomerata ad labrum inferius. LXIIII. LXVII. LXVI.