# De chirurgia 331-3

Conrad Gessner, De chirurgia, LXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/331-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/331-3

ea parte qua iugulum cum lato scapularum osse committitur, fasciam semel recta ferri ad brachium, quod angulum rectum figuratum sit, atque inde rursus ad eam partem qua iugulum cum lato scapularum osse committitur, deinde ad alam integrae partis, post haec humero & lateribus circumdari, & sub ala nodum accipere. LXXVI. Eadem aliter. Media uitiati humeri caput amplectatur, capitaque eius recta ducantur ad brachium in uicinia cubiti, & rursus iuxta partes prius iniectas, qua iugulum cum lato scapularum osse coniungitur, inde ad alam integrae partis, post haec in orbem. LXXVIII. LXXVII. Aliter. Media circundanda est alae integrae partis, capitaque eius in orbem ad latera atque humerum attrahenda, tum sub ala integrae par tis iterum demittenda, inde obliqua ducenda sunt ad eum uitiatae partis locum, ubi iugulum cum lato scapularum osse committitur, deinde recta per humerum ad cubitum, ab eoque rursus ad eam partem, qua iugulum cum lato scapularum osse committitur, inde ad alam integrae partis, postremò in orbem circa humerum.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
