Latin
331.5 to 331.6
Conrad Gessner, De chirurgia 331.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Eius ratio est: Hapsus lanae mollis ab ea parte, quae uincienda est, alae subijcitur, donec id cauum compleat, post haec fascia glomerata, quae longitudinem &latitudinem habeat pro portione eius, qua alligatur, ab altera ala incipiens obliqua per dorsum tendit, qua iugulum cum lato scapularum osse committitur, inde sub ala affecti humeri ad eam partem reuertitur, quà iugulum cum lato scapularum osse committitur, ita, ut ibi X literam repraesentet, deinceps obliqua per pectus procedit ad alam integrae partis, inde per dorsum obli qua ad iugulum, ita, ut parti prius obuolutae aliquantulum insidat, ab eoque sub ala iterum datur ad iugulum, sic, ut secundo similitudo X literę fiat. Postremò ad alam integrae partis, atque ad eandem rationem circumagitur. Eadem media primum iniecta. LXXII. Adhibita spica brachium figurandum est ad angulum rectum, atque altera fascia media inuoluendum, cuius capita recta ducenda sunt, quà iugulum cum lato scapularum osse committitur, atque ibi in speciem literae X. aduersa inter se ad alam integrae partis attrahenda, post haec per latera atque affectum humerum circumdanda eatenus, ut omnia includantur, &sub ala sanae partis finienda. Eadem in vtranque partem ducta.