# De chirurgia 331

Conrad Gessner, De chirurgia, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/331
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/331

Medium quod integrum est inijcito super labrum inferius, superiores uerò partes ad mentum adducito, atque inde ad occipi tium, ibique in speciem literae X altera super alteram excedente, ad summum caput, & inter ipsum & frontem attrahito, ministroque tradito, reliquas uerò binas partes sub infimis auriculis ad occipitium porrigito, atque ad formam literae X ad frontem attrahito, & has, & quae à ministro contineban tur, inter se deuincito. Eadem ad labrum superius. LXIII. Media superius labrum complectitor, inferiores partes iuxta angulos oculo rum temporibus propiores adducito inter frontem & uerticem, ut ibi X literae figuram accipiant, inde ad occipitium demittito, reliquas duas partes sub infimas auriculas ad occipitium attrahito, ibique inter se aduersas circa frontem agi to, & inter se deuincito. Fascia glomerata ad labrum inferius. LXIIII. LXVII. LXVI.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
