# De chirurgia 332-2

Conrad Gessner, De chirurgia, LXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/332-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/332-2

Romani, quem cataphractam dicunt. Prodest autem quibus deligare iuxta iugulum con uenit latum os scapularum, pectus, dorsum aut latera. quod uinculi aliqua ex parte duplicem spicam repręsentat, sic autem obuol uitur. Alę primo circumdatur, tum obliquè per pectus ducitur propè illam regionem, ubi iugulum cum osse pectoris committitur, inde per ceruices ad latum scapularum os numeri contrarij atque ad alam subiectam, ab eaque ad ceruices super partem prius iniectam, ita, ut prope ceruices similitudo X literae fiat, post haec obliqua datur ad latum scapularum os ex altera parte, atque ad alam, ab ala ad ceruices, ut in uertebra colli X literę figuram accipiat, deinceps sub ala & obliquè prope eam regionem, ubi iugulum cum osse pectoris committitur, sic, ut hic quoque similitudo X literae fiat, & iuxta ceruices & super latum scapularum os, & sub ala, ut quater Xliteram repraesentet, nimirum semel à priori parte, semel à posteriori, bis propè iugulum. Ad eandem autem rationem quoties opus est, circuit, deinde in orbem attrahitur circa pectus & latera sic, nec tota iunctura thoracem referat. Eadem in utramque partem ducta. LXXX. Sub ala dari mediam fasciam oportet, & in utramque partem ferri ad proximum iugulum, sic, ut prope ceruices Xliteram referat, deinde obliquè porrigi ad con trariam alam, ab eaque ad proximum iugulum, ut ibi prope ceruices fiat similitu do literae X, inde ad alteram alam obliquè, postremo in orbem circa pectus. LXXXII. Sostrati uinculum rectum ad alam & pectus. LXXXI. Maxime conuenit ubi medium pectus, uel

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
