Latin
LXXVIII
Conrad Gessner, De chirurgia 332-3
Unproofread scanNot analysed yet
dorsum aut latera, seu thoracem uolumus deuincire. duas igitur fasciolas iustae longitudinis humerorum capitib. inijcimus, earumque capita recta sinimus dependere: deinceps fa scia glomerata thoracem totum obuoluimus &latera, ut contegantur, extremamque fasciam nodo alligamus: capita uerò, quae &à priori &posteriori parte pendebant, fasciae circuitibus assuimus, ac, si longiora fuerint, sursum conuersa, qua iugulum cum lato scapularum osse committitur, inter se colligamus. Vinculum in speciem literae X ad alam &pectus. LXXXII. Quas proximè posui fasciolae, non rectę, sed obliquę dependent, ita, ut tam à pectore, quàm à dorso similitudo Xliterae fiat. Caetera eadem fieri debent, quae, ubi rectae adhibentur. Amintae Amintae thorax. LXXXIII. LXXXIIII. Huic &uinculo, quod ad alam posui, eadem uis est, sic autem fasciatur: imposita cataphracta ad utramque partem ducta, ubi fascia eatenus circuierit, ut usque ad umbilicum complexa omnia fuerit, capita inter se uinciri debent, sic, ut lupus laqueus fiat, quodque ex his ultra laqueum relinquitur, ad ilia utrinque adductum prioribus circuitibus inseritur, sic, ut extremum pendeat, quod quatuor digitorum longitudinem aequet, quo fit, ut thoracis fimbrias repraesentet.