# De chirurgia 333.1-3

Conrad Gessner, De chirurgia, 333.1 to 333.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/333.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/333.1

Thorax ad idem X literam repraesentans. LXXXIIII. Fasciam ilibus primum à dextra parte inijcito, & oblique per latus & medium pectus trahito ad humeri caput, ab eoque ad alam atque iterum ad humeri ca put, super partem priorem ad effigiem X literae post obliquè per dorsum ad ilia super caput primo iniectum, deinceps per uentrem ad illa sinistrae partis in orbem circumducito, deinde per dorsum priori parti aduersam, sic, ut ibi eiusdem literae similitudinem habeat, ad caput humeri dextrum, post haec sub alam demittito, & rursus ad caput humeri circumagito sic, ut ibi similitudo X literae fiat, post haec per medium pectus ac latus obliquè ad ilia sinistrae partis, nouissime in orbem circundato, atque ad eandem rationem uoluito, dum quae liganda sunt, omnia includantur. LXXXV. Stella. Adhibito uinculo, cui nomen est thorax X literam repraesentans, debet angustior fasciola dari in orbem semel aut iterum circa pectus & dorsum, & extre mo capite fibula deuinciri. LXXXVI. LXXXVII. Geranis in speciem fiscellae. Idem potest, quod cataphracta, eius autem ratio est: à dorso incipit, & obliquè per scapulas ad eam partem procedit, ubi iugulum cum lato scapularum osse committitur, inde sub ala demissa eodem reuertitur, ut similitudinem X literae super eandem commissuram accipiat, post haec obliqua per mammam ad umbilicum, ibique conuersa obliquè trahitur ad alteram mammam, atque ad eam partem, ubi iugulum cum lato scapularum osse committitur, ut ibi literae X figuram accipiat, deinde per dorsum demittitur, & in orbem detur circa latera, atque ad eandem rationem circuit. LXXXVIII. Stella à posteriori parte se ostendens. LXXXVII. Vtiliter adhibetur, quibus deuincire dor sum oportet. sic autem circumcidatur: ab ilibus orsa puta sinistrae partis, per dorsum αιρ tendat ad caput humeri dextri, inde ad alam, ab eaque per latum scapularum os sinistrae partis ad alam atque humeri caput, dehine obliquè per dorsum feratur priori We u parti aduersa, post haec semel aut iterum orbem circa ilia detur, eoque ambitu extrema pars contineatur.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
