# De chirurgia 334-2

Conrad Gessner, De chirurgia, EX HELIODORO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/334-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/334-2

proportione hominis, duplicamus, tum ini tio facto à medio eius partis, quo duplicatur, suimus deorsum obliquè tendentes, deinceps omne id, quod super suturam est, excidimus, ut pilei modo sinus fiat, qui mammam, & quod superiniectum est, capiat. Vtrunque huius fasciae caput in duos scindimus, deinde ab altera parte sinus, quae contra suturam est, & ueluti labrum lintei, fasciolam latam circiter digitos duos à latere suimus sic, ut alterum caput longius sit, breuius alterum, quae fasciola cingulus dicitur. Vinciendi ratio est: Sinus datur ad mammam, ut ipsam comprehendat longius uerò cinguli caput per dorsum attrahitur ad integram mammam, & cum breuiori nodum accipit. ex capi tibus scissis priora duo sursum feruntur ad ceruices, ita, ut dexteriori sinistrum, sinisteriori dextrum procedat, pendereque sinatur, quibus cum reliqua duo capita colligantur. Glomerata fascia ad mammam. CII. Longioris fasciae, quae tantum latitudinis habeat quantum usus requirit, caput in duas partes scissum detur iuxta integram mammam, fascia uerò per dorsum oblique ad uitiatam mammam procedat, ab eaque ad alteram, post haec su per dorsum, inde ad affectam mammam à superiori parte deorsum porrigatur, ut inter utramque mammam Xliterae figuram accipiat, saepiusque ad eandem ratio nem circumeat, dum quae nuda sunt, omnia contegantur. Extrema uerò fascia scindatur, tum scissae partes inter se uinciantur altero nodo sub integra mamma, altero supra collocato. EX SORANO. Duplex in utranque partem ducta, à superiori parte deorsum. CIII. CIIII. Mediae fasciae, quae pectori transuersa

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
