# De chirurgia 334-5

Conrad Gessner, De chirurgia, NVNC GALENVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/334-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/334-5

obliquè per coxam inter anum & naturale attrahito ad inguen ab inferiori parte sur sum, deinde iuxta caput primo iniectum ad coxam, atque inter anum & naturale ad alterum inguen ab inferiori parte sursum, posthaec infra umbilicum, sicque circumagito dum inguen utrumque includatur. Eadem in utrunque partem ducta. CVII. Media fascia incipit ab inguine, capitaque eius ad coxam data literae X figu ram accipiunt, & unum ad inguen, alterum ab exteriori parte procedit, deinde ambo in unum adducuntur, atque ad eandem rationem circumeunt. Aliter ad alterum inguen. CVIII. Vnum fasciae caput, quod breuius sit, nec duorum uel trium cubitorum lon gitudinem excedat ab inguine dependeat, alterum uerò glomeratum, & per ilia ad coxam detur, atque abdomen, inde obliquè ad coxam & inguen circumagatur ab inferiori parte sursum, tum ad ilia & coxam, ac per ilia contrariae partis ad abdomen, tuncque caput dependens, ad inguen sursum conuertatur sic, ut ibi sinus fiat, qui altero capite, quod glomeratum est, comprehendatur, posthaec rursus quod glomeratum est, per inguen & coxam ducatur ad abdomen, rursusque primum caput duplicetur à superiori parte deorsum, & eo, quod glome ratum est, comprehendatur, ac dum fascia desinat, alterum quidem duplicetur, alterum superdetur, nouissimè fibula imponatur. Aliter ad utrunque. CIX. CX. Fasciola media lumbos complectimur,

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
