# De chirurgia 335-3

Conrad Gessner, De chirurgia, EX HELIODORO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/335-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/335-3

interpositis digitis fasciolam assuere duorum cubitorum oportet, eoque capite super illa contrariae partis iniecto, fasciolam rectam à posteriori parte per lumbos & clu nes demittere inter anum & naturale, obuolutamque inguini uitiato sursum porrigere, deinde glomeratam fasciam bis, terue circumagere, per quem ambitum fasciola attrahitur quasi per nodum, ubi uerò huiusmodi circuitibus in orbem inguen, adstrictum est, fasciola ad summam coxam porrigitur, ab eaque ad idem inguen, & ad eam regionem, quae sub umbilico est, quo facto ex fascia glomerata uinculum fit ad alterum inguen, nodumque accipit sub umbilico. Pertinet autem hoc uinculum ad eos, quibus propter uarices, qui inguen implent, manus curatio admouetur. Assuta iunctura ad anum.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
