# De chirurgia 335

Conrad Gessner, De chirurgia, NVNC GALENVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/335
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/335

capitaque eius ab inguine non secus quam in iunctura ad alterum inguen sinimus depenXευ dere, tum alteram fasciam à uentre orsam, quemadmodum in iunctura ad utrunque inguen circundamus, capita uerò, quae pende bant, quemadmodum in simplici dictum est, duplicamus. Pecten seu vinculum suspendens ad colem. CX. Fasciola media lumbis inijcienda est, capitaque eius super uentrem adducta nodo inter se uincienda, tum alterius fasciae glomeratae caput zonae inserendum, reliqua pars ad colem data in zonam rursus à superiori parte deorsum conijcienda, post haec sub colem & ad zonam postremo testiculos complexa, in zonam demittenda est. Aliter. CXI. Iniecta zona fasciae caput super colem imponatur, eaque circa ipsum in orbem detur, donec totum includat, deinceps ad zonam feratur, ab eaque ad colem, atque inde rursus ad zonam, nouissimè testiculos amplexa in zonam demittatur. Idem ex fascia scissa ac zona. CXII. Linteum iustè magnitudinis scindito in partes quatuor, sic, ut medium integrum relinquatur, quo colem excipito, tum ab alte ro capite scissas partes in uicina colis findito, in quae fissa conijcito partes alterius capitis, cinguloque inserito, & nodo alligato.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
