Latin
EX SORANO
Conrad Gessner, De chirurgia 336-3
Unproofread scanNot analysed yet
empli causa digitum aequet, capite super pri mam palmae partem imposito, ipsa per palmam attrahenda est, &ab interiori parte uersus exteriorem obliquè ad pollicem adducenda, tum circa ipsum ab exteriori parte obliquè porrigenda ad primam palmae partem aduersa parti prius iniectae sic, ut super exteriora pollicis X literam referat, atque ad eandem rationem catenus uoluenda, ut omnia complectatur, nouissimeque circa primam palmae partem data, finienda est. Commodissimè autem obuoluitur ad uinciendum pollicem, quem ἀντίχειρα uocant.