# De chirurgia 336-3

Conrad Gessner, De chirurgia, EX SORANO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/336-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/336-3

empli causa digitum aequet, capite super pri mam palmae partem imposito, ipsa per palmam attrahenda est, & ab interiori parte uersus exteriorem obliquè ad pollicem adducenda, tum circa ipsum ab exteriori parte obliquè porrigenda ad primam palmae partem aduersa parti prius iniectae sic, ut super exteriora pollicis X literam referat, atque ad eandem rationem catenus uoluenda, ut omnia complectatur, nouissimeque circa primam palmae partem data, finienda est. Commodissimè autem obuoluitur ad uinciendum pollicem, quem ἀντίχειρα uocant.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
