# De chirurgia 337

Conrad Gessner, De chirurgia, EX SORANO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/337
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/337

Fasciae caput membro inijcimus, eamque super id obliquam ducimus, post haec in orbem, deinde aduersam parti prius obuolutae, atque ab altera parte in orbem, ut ad eas fracturas conferat, quibus carnis quoque uulnus accessit. CXXXVII. Rhombus multiplex ad unicum membrum. Super extremam unius membri partem fascia imponitur, & per ipsum aequis interuallis, quasi in cochlea serpit usque ad alteram extremitatem, quam in orbem complexa, oblique circuit, & in orbem datur aduersa parti CXXVI prius iniectae certa seruans interualla, ut ijs, quae comprehendit, accommodetur. CXXVII Palma habena. CXXXVIII. Orsa à summo membro, obliqua per medium ad imum feratur, & in orbem circa Sxxvii. ipsum detur post parti prius iniectae aduersa ad summum reuertatur, & iuxta eosdem circuitus ambiat, ut eas partes fideliter contineat, quae recenti callo glutinatae sunt.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
