# De chirurgia 34.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 34.1 to 34.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/34.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/34.1

Calor nanque eiusmodi suscitare quidem uaporem ex humida materia potest, sed non discutere, uti asserit Lib. 6. de mor Galenus his uerbis: Quemadmodum enim (inquit) in externis rebus uidemus, ut bis & sympto. frigidissima constitutio, maximè spirante Borea, aërem sereniorem reddit, ac calidissima per aestatem constitutio ambientem nos aërem purum efficit, mediae uerò con stitutiones nebulas pariunt: ita in animantibus accidit. Neque enim calor per extremam imbecillitatem, neque cùm uehementes sunt ei uires: sed cùm mediu inter has affectiones obtinet, flatum gignere potest. Retinetur autem flatus eiusmodi in lo co quopiam (ut dicit Auicenna) uel propter densitatem, seu (ut dicunt) spissitudinem membri, uel propter ipsius uaporis, seu spiritus crassitiem. Quod & ijs uerbis Paulus ex Galeni sententia testatus est. Membrorum (inquit) densitas, tum spi-Lib. 4. ritus simul crassities efficit, ut idem spiritus non dissipetur. De signis, & iudicijs inflationum. CIgna inflationum sunt, tumor renitens tactui, cum lucido quodam splendo. Inflationum notae. Dre, sonum ut uter, uel tympanum, dum percutitur, reddens. Adhaec persaepè sentitur flatus per totum corpus, modò huc, modò illuc discurrens, ac dolorem Inflationum extensiuum pariens. Quod autem ad iudicia pertinet, flantulentus, seu uaporosus prognostica. spiritus, qui non discutitur, multa parit incommoda. Halituosus uerò huc atque illuc per corpus discurrens, cum dolore, & anxietatibus magnoperè uerendus est. Quippe qui à materia aliqua uenenosa attolli uideatur. De inflationum, seu flatulentorum tumorum curatione. CVm tria haec, materia humida, caloris imbecillitas, & meatuum densitas, ad inflationum curatio. Cinflationis generationem (ut in praecedentibus ostensum est) concurrant: curationis ipsius scopus erit, caloris substantiam roborare, uaporem seu flatulentam materiam extenuare, & meatus corporum (in quibus uaporosus ille spiritus col lectus continetur) densitatem recludere. Porrò posteriora duo, nempe densi cor poris rarefactionem, & crassi spiritus extenuationem, ijsdem omninò auxilijs as sequimur, medicamentis scilicet tenuitate partium pollentibus, siue extenuantibus, & calfacientibus, magis, aut minus, pro partium inflatione afflictarum den sitate, uel raritate, & uaporum quoque crassitudine, uel tenuitate. Pro horum nanque dif ferentia facultas medicamentorum, quae admouentur, intendi ac remitti debet.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
