Latin
34.5 to 34.7
Conrad Gessner, De chirurgia 34.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque rarae partes, &uapor, seu spiritus non admodùm crassus, minus: densae uerò &uapor multa crassitie praeditus, magis extenuantibus, &calidis egent. Caloris autem substantia, si perijt, aut imminuta est, pro ratione iacturae eius, resarcienda erit. Si uerò alterata fuerit, ad mediocritatem reducenda. Quòd si unà dolor excruciet, ad anodyna transeundum erit. Non absurdè igitur, inflationum (quas Tres scopi cu randarum iuuentosa apostemata uocant) curationem tribus intentionibus perfici dixerunt flationum. posterioris nostrae aetatis chirurgi: prima in debita uiuendi ratione, secunda in proba concoctione, &tertia in flatulenti spiritus, qui in particula collectus est, discussione, seu (ut aiunt) in materiae coniunctae extirpatione consistit. Itaque uitae institutio talis erit. Abstinendum in primis ab omnibus crassis, uiPrima intentio scosis, crudis, pituitosis, &flatuosis. Cuiusmodi sunt, dulcia, substantia legumi num fructus, rapum, castaneae, &alia id genus: quae spiritum flatuosum procreant. Vtendum autem calidis, &siccis: item attenuantibus, &flatum discutienti Cibus. bus, ut est panis hordeaceus, qui aliquid salis, &cumini receperit. Laborantis po Potus. tus sit uinu album, uel subrubellum (quod claretum uocant) aut uinum Graecum. Vtatur decocto cicerum alterato cum cepis, apio hortensi, quod uulgo petroselinum Secunda intentio. Drageta coctionem adiuuans. Tertia intentio Ad inflationem ex contusione in artubus mu sculis &inem branis, quae ossa contegunt Ad musculos cum inflatione dolentes ex contusione