# De chirurgia 340.11-14

Conrad Gessner, De chirurgia, 340.11 to 340.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/340.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/340.11

Vnus enim sinus à posteriori parte tali super latum neruum datur, à priori alter ad partem pedis superiorem, medius, hoc est tertius plantę subijcitur. Quo facto capita ad id uinciuntur, quo extendendi causa utimur, neque talo duntaxat conuenit, sed maxillae, quae excidit, ubi in suam sedem compellitur. Vnus enim sinus ad frontem hominis, alter ad occipitium datur, medius per os procedit utrinque sub ma lis, capita uerò per tempora ad aegri caput feruntur, ac siue, ut retinacula sunt, siue, ut à superiori parte extendant, ibi inter se uinciuntur. Draco laqueus, qua via inijciatur. V. Ad laqueum draconem media habena à posteriori parte tali, incipiat, iuxta latum ner uum: capita uerò uersus priorem ferantur ad superiorem partem pedis, ubi Xliterae similitudine accepta, ad plantam porrigantur, & rursus inter se aduersa eandem literam reprae ll. sentent, post haec circa talum, uel ab inferiori parte sursum, uel à superiori deorsum circumdentur, tum deligentur ad id, cuius opera ad extendendum utimur. Facit autem hic laqueus ad talum suo loco motum, ubi reconditur. Qua ratione is laqueus adhibeatur, quem Simpli cem nodum dixerunt. VI. Laqueus cui nomen est simplex nodus, à quibusdam Perineos appellatur. Quomodocunque autem uocetur, eius ratio est. Habena sim μνplicem nodum accipiat, eiusdemque sinus attrahatur, capita uerò dependeant: deinde mem brum, quod reponere opus est, inter superio Geunterdum e res sinus collocandum, tum alter sinus in alterum insitus, ad capita ducendus, communique nodo cum capitibus ad id uinciendus, quod intendendum adhibemus. Habet autem inęqualem extendendi facultatem. Lupus laqueus quo modo nectatur. VII. Duae habenae iustae longitudinis duplicen tur sic, ut capita ab eadem parte collocentur, sinus inter se aduersi sint, tum capita quae ab inferiori parte, sursum, quę à superiori, deorsum uellantur, sic, ut medius laquei nexus, utrinque uerò bina capita se ostendant. Habet au tem uim extendendi ęqualiter, pertinetque non modò ad ossium, quae restituuntur, intentio nem, sed in herniae curatione ad membranam abdominis adstringendam, item ad uincienda uenarum capita sanguinem fundentia.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
