# De chirurgia 340.19-23

Conrad Gessner, De chirurgia, 340.19 to 340.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/340.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/340.19

Sic enim rursus laquei nexus medium sese ostendit, hinc unus sinus, inde bina capita conspiciuntur. Duplex charchesius, quo modo implicetur circumponendo. XII. Quoniam uehementi ualidorum corporum intentione, laquei capita, ex una parte saepius rumpuntur, ante perfectam intentionem, ne cogamur intendentis adhuc laquei capita relaxare, charchesium circumponimus. Tenentes igitur sinistra manu caput, circa mem brum restituendum tres sinus efficimus inter se distantes, ita, ut ex his quod satis est, depen dente post haec primum sinum in postremum de mittimus, & semel aut iterum eos conuertimus, per quos medium sinum rursus attrahimus. Quo fit, ut circa membrum laquei nexus, ab uno latere unus sinus, ab altero duo capita se osten dant. Plinthij, quod alioquin quadruplex circulus dicitur, XIII. quae ratio sit. Ad plinthium laqueum, adhibetur habena circulum repraesentans, id est; sine capitibus, hęc ab interiori parte manus, pollicibus minimisque digitis circundatur, nec non utrique indici, ut sinus in utraque manu terni sint, unus circa minimum digitum, circa indicem alter, tertius super pollicem. Posthaec, sinus in quos insiti pollices sunt, ad proximos minimis transferuntur, tum ad indices, qui minimis iniecti fuerunt, deinde sinus, in quos indi ces demissi postremò erant, medij à pollice à superiori parte deorsum uelluntur, sicque ab uno latere duo sinus, totidem ab altero, medium inter hos laquei nexus ad rhombi similitudinem conspectui subijciuntur. Habet autem aequalem intendendi facultatem, & non solum ad intentionem, sed uidetur ad menti quoque fracti compositionem pertinere. Nam mentum ipsum sub fractura aliquando peruersum, in laquei complexum, rhombum referentem inseritur ab exteriori parte, sinus uerò per malas, partesque superiores, ad summum caput feruntur, atque ibi inter se deligantur. Laqueus Epangylotus (ita enim appellatur, quoniam sinus super sinum inijcitur) qua via inseri poßit. XIIII. Ad Epangylotum, unum habenae caput, inter sinistrae manus pollicem & indicem collocamus, eamque extrinsecus ultra primam palmae partem adducimus, inde per palmam ipsam, datam inter pollicem & indicem utriusque manus attrahimus, post haec inter minimum & proximum digitum demittimus.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
