# De chirurgia 340.24-27

Conrad Gessner, De chirurgia, 340.24 to 340.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/340.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/340.24

Eo fa cto habenae caput dextra manu sursum uellimus, extremamque partem inter minimum ac proximum digitum tenemus. Quo fit, ut duo sinus efficiantur, inter quos attractus nodus apparet. Facit autem ad corpora figuranda, ubi manu cu ratio adhibetur. Inter sinus enim utraque manu hominis coniecta, reliquis habenae partibus totum corpus firmiter continetur. Ratio eius laquei, quem auriculas nuncupant. XV. Ad auriculas, epangylotus primo inijcitiu endus, danda autem opera est, ut alter sinus amplior sit, quem implicare oportet ad mo dum laquei chiasti, sic, ut duo sinus oculis exponantur, inter quos, quod ex habena de OE. Q pendet, duplicatum se ostendat. Rectè autem adhibetur ubi prolapsa maxilla reponitur, tum ad processus capitis recon dendos. Sinus enim dantur ad tempora aegrotantis, quodque inter eos duplicatum conspicitur, ad frontem, deinde uinculum illud inijcitur, quod leporem auritum appellant, postremò auriculae, uel ut contineant, uel ut à superiori par te extendant, super caput offensi porriguntur. Laqueus duos habens sinus (quem nonnulli minus propriè strangulantem dixerunt) XVI. quo modo inijciatur. Laqueus, quem duos sinus habentem appellant, ex binis constat chiastis, quorum alter ab altero diducitur. Est autem aptissimus ad corpora figuranda, ubi uitia iuxta anum curantur. Siquidem brachia subiecta poplitibus, eiusmodi laqueis adstringuntur: at pars, quae media inter sinus duplicata dependet, ad ceruicem hominis fertur, atque hac uia corpus figuratur. P. Ratio laquei, quem strangulantem proprie nuncupant. XVII. Laqueus, qui proprie strangulans nuncupatur, ex simplici fit charchesio. Hic enim primo inijcitur sic, ut alter sinus ab altero di stet. Confert autem ad quos proximè expositus, brachia nanque rursus coniecta in sinus coarctantur, & ea pars habenae, quae duplicata est, media similiter collocatur, in eamque ceruices inseruntur. 10. Quo modo adhibeatur laqueus πέρβατος, id enim nomen traxit, ex eo quod supra feratur.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
